# Divus Claudius 15.3

Suetonius, Divus Claudius, Chapter 15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/suetonius/divus-claudius/15.3

de quodam etiam negotio ita ex tabella pronuntiasse creditur, secundum eos se sentire, qui uera proposuissent. propter quae usque eo euiluit, ut passim ac propalam contemptui esset. excusans quidam testem e prouincia ab eo uocatum negauit praesto esse posse dissimulata diu causa; ac post longas demum interrogationes: 'mortuus est,' inquit, 'puto, licuit.' alius gratias agens quod reum defendi pateretur, adiecit: 'et tamen fieri solet.' illud quoque a maioribus natu audiebam, adeo causidicos patientia eius solitos abuti, ut discedentem e tribunali non solum uoce reuocarent, sed et lacinia togae retenta, interdum pede apprehenso detinerent.

---

Suetonius, Divus Claudius, ed. Maximilian Ihm. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1348/abo015/phi1348.abo015.perseus-lat2.xml.
