Latin · ~2 min
Chapter 17
Suetonius, Divus Claudius 17.3
Not analysed yet
ad cuius spectaculum commeare in urbem non solum praesidibus prouinciarum permisit, uerum etiam exulibus quibusdam; atque inter hostilia spolia naualem coronam fastigio Palatinae domus iuxta ciuicam fixit, traiecti et quasi domiti Oceani insigne. currum eius Messalina uxor carpento secuta est; secuti et triumphalia ornamenta eodem bello adepti, sed ceteri pedibus et in praetexta, M. Crassus Frugi equo phalerato et in ueste palmata, quod eum honorem iterauerat.