Latin · ~3 min
40.1 to 40.2
Suetonius, Divus Claudius 40.1-2
Not analysed yet
Sermonis uero rerumque tantam saepe neglegentiam ostendit, ut nec quis nec inter quos, quoue tempore ac loco uerba faceret, scire aut cogitare existimaretur. cum de laniis ac uinariis ageretur, exclamauit in curia: 'rogo uos, quis potest sine offula uiuere?' descripsitque abundantiam ueterum tabernarum, unde solitus esset uinum olim et ipse petere. de quaesturae quodam candidato inter causas suffragationis suae posuit, quod pater eius frigidam aegro sibi tempestiue dedisset. inducta teste in senatu: 'haec,' inquit, 'matris meae liberta et ornatrix fuit, sed me patronum semper existimauit; hoc ideo dixi, quod quidam sunt adhuc in domo mea, qui me patronum non putant.'