Latin · ~1 min
Chapter 49
Suetonius, Divus Julius 49.1
Not analysed yet
Pudicitiae eius famam nihil quidem praeter Nicomedis contubernium laesit, graui tamen et perenni obprobrio et ad omnium conuicia exposito. omitto Calui Licini FPR p. 322 notissimos uersus: Bithynia quicquid et pedicator Caesaris umquam habuit. praetereo actiones Dolabellae et Curionis patris, in quibus eum Dolabella paelicem reginae, spondam interiorem regiae lecticae, at Curio stabulum Nicomedis et Bithynicum fornicem dicunt.