Latin · ~2 min
Chapter 72
Suetonius, Divus Julius 72.1
Not analysed yet
Amicos tanta semper facilitate indulgentiaque tractauit, ut Gaio Oppio comitanti se per siluestre iter correptoque subita ualitudine deuersoriolo, quod unum erat, cesserit et ipse humi ac sub diuo cubuerit. iam autem rerum potens quosdam etiam infimi generis ad amplissimos honores prouexit, cum ob id culparetur, professus palam, si grassatorum et sicariorum ope in tuenda sua dignitate usus esset, talibus quoque se parem gratiam relaturum.