# Divus Julius 74.2

Suetonius, Divus Julius, Chapter 74. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/suetonius/divus-julius/74.2

in Publium Clodium Pompeiae uxoris suae adulterum atque eadem de causa pollutarum caerimoniarum reum testis citatus negauit se quicquam comperisse, quamuis et mater Aurelia et soror Iulia apud eosdem iudices omnia ex fide rettulissent; interrogatusque, cur igitur repudiasset uxorem: quoniam, inquit, meos tam suspicione quam crimine iudico carere oportere.

---

Suetonius, Divus Julius, ed. Maximilian Ihm. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1348/abo011/phi1348.abo011.perseus-lat2.xml.
