# Divus Julius 78

Suetonius, Divus Julius, Chapter 78. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/suetonius/divus-julius/78
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/suetonius/divus-julius/78
CTS URN: urn:cts:latinLit:phi1348.abo011.perseus-lat2:78

Verum praecipuam et exitiabilem sibi inuidiam hinc maxime mouit. adeuntis se cum plurimis honorificentissimisque decretis uniuersos patres conscriptos sedens pro aede Veneris Genetricis excepit. quidam putant retentum a Cornelio Balbo, cum conaretur assurgere; alii, ne conatum quidem omnino, sed etiam admonentem Gaium Trebatium ut assurgeret minus familiari uultu respexisse. idque factum eius tanto intolerabilius est uisum, quod ipse triumphanti et subsellia tribunicia praeteruehenti sibi unum e collegio Pontium Aquilam non assurrexisse adeo indignatus sit, ut proclamauerit: repete ergo a me Aquila rem publicam tribunus! et nec destiterit per continuos dies quicquam cuiquam nisi sub exceptione polliceri: si tamen per Pontium Aquilam licuerit.

---

Suetonius, Divus Julius, ed. Maximilian Ihm. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1348/abo011/phi1348.abo011.perseus-lat2.xml.
