Latin · ~2 min
7.2 to 7.3
Suetonius, Divus Vespasianus 7.2-3
Not analysed yet
Auctoritas et quasi maiestas quaedam ut scilicet inopinato et adhuc nouo principi deerat; haec quoque accessit. e plebe quidam luminibus orbatus, item alius debili crure sedentem pro tribunali pariter adierunt orantes opem ualitudini demonstratam a Serapide per quietem: restituturum oculos, si inspuisset; confirmaturum crus, si dignaretur calce contingere. cum uix fides esset ullo modo rem successuram ideoque ne experiri quidem auderet, extremo hortantibus amicis palam pro contione utrumque temptauit, nec euentus defuit. per idem tempus Tegeae in Arcadia instinctu uaticinantium effossa sunt sacrato loco uasa operis antiqui atque in iis assimilis Vespasiano imago.