Latin · ~3 min
14.1 to 14.3
Suetonius, Domitianus 14.1-3
Not analysed yet
Per haec terribilis cunctis et inuisus, tandem oppressus est …amicorum libertorumque intimorum simul et uxoris. annum diemque ultimum uitae iam pridem suspectum habebat, horam etiam nec non et genus mortis. adulescentulo Chaldaei cuncta praedixerant; pater quoque super cenam quondam fungis abstinentem palam irriserat ut ignarum sortis suae, quod non ferrum potius timeret. quare pauidus semper atque anxius minimis etiam suspicionibus praeter modum commouebatur. ut edicti de excidendis uineis propositi gratiam faceret, non alia magis re compulsus creditur, quam quod sparsi libelli cum his uersibus erant: κἄν με φάγῃς ἐπὶ ῤίζαν, ὅμωσ ἔτι καρποφορήσω, ὅσσον ἐπισπεῖσαι σοί, τράγε, θυομένῳ. eadem formidine oblatum a senatu nouum et excogitatum honorem, quamquam omnium talium appetentissimus, recusauit, quo decretum erat ut, quotiens gereret consulatum, eq(uites) R. quibus sors obtigisset, trabeati et cum hastis militaribus praecederent eum inter lictores apparitoresque.