Latin · ~2 min
8.1 to 8.2
Suetonius, Domitianus 8.1-2
Not analysed yet
Ius diligenter et industrie dixit, plerumque et in foro pro tribunali extra ordinem; ambitiosas centumuirorum sententias rescidit; reciperatores, ne se perfusoriis assertionibus accommodarent, identidem admonuit; nummarios iudices cum suo quemque consilio notauit. auctor et tr. tribunis pl. plebis fuit aedilem sordidum repetundarum accusandi iudicesque in eum a senatu petendi. magistratibus quoque urbicis prouinciarumque praesidibus coercendis tantum curae adhibuit, ut neque modestiores umquam neque iustiores extiterint; e quibus plerosque post illum reos omnium criminum uidimus.