Latin
8.4 to 8.5
Suetonius, Domitianus 8.4-5
Not analysed yet
nam cum Oculatis sororibus, item Varronillae liberum mortis permisisset arbitrium corruptoresque earum relegasset, mox Corneliam maximam uirginem absolutam olim, dein longo interuallo repetitam atque conuictam defodi imperauit stupratoresque uirgis in comitio ad necem caedi, excepto praetorio uiro, cui, dubia etiam tum causa et incertis quaestionibus atque tormentis de semet professo, exilium indulsit. ac ne qua religio deum impune contaminaretur, monimentum, quod libertus eius e lapidibus templo Capitolini Iouis destinatis filio extruxerat, diruit per milites ossaque et reliquias quae inerant mari mersit.