Latin · ~2 min
3.2 to 3.3
Suetonius, Galba 3.2-3
Not analysed yet
familiam illustrauit Seruius Galba consularis, temporum suorum †et eloquentissimus, quem tradunt Hispaniam ex praetura optinentem, triginta Lusitanorum milibus perfidia trucidatis, Viriatini belli causam extitisse. eius nepos ob repulsam consulatus infensus Iulio Caesari, cuius legatus in Gallia fuerat, conspirauit cum Cassio et Bruto, propter quod Pedia lege damnatus est. ab hoc sunt imperatoris Galbae auus ac pater: auus clarior studiis quam dignitate—non enim egressus praeturae gradum—multiplicem nec incuriosam historiam edidit; pater consulatu functus, quanquam breui corpore atque etiam gibber modicaeque in dicendo facultatis, causas industrie actitauit.