Latin · ~3 min
4.2 to 4.4
Suetonius, Galba 4.2-4
Not analysed yet
auo quoque eius fulgur procuranti, cum exta de manibus aquila rapuisset et in frugiferam quercum contulisset, responsum est summum sed serum imperium portendi familiae; et ille irridens: 'sane,' inquit, 'cum mula pepererit.' nihil aeque postea Galbam temptantem res nouas confirmauit quam mulae partus, ceterisque ut obscaenum ostentum abhorrentibus, solus pro laetissimo accepit memor sacrificii dictique aui. Sumpta uirili toga somniauit Fortunam dicentem, stare se ante fores defessam et nisi ocius reciperetur, cuicumque obuio praedae futuram. utque euigilauit, aperto atrio simulacrum aeneum deae cubitali maius iuxta limen inuenit idque gremio suo Tusculum, ubi aestiuare consueuerat, auexit et in parte aedium consecratum menstruis deinceps supplicationibus et peruigilio anniuersario coluit. Quanquam autem nondum aetate constanti ueterem ciuitatis exoletumque morem ac tantum in domo sua haerentem obstinatissime retinuit, ut liberti seruique bis die frequentes adessent ac mane saluere, uesperi ualere sibi singuli dicerent.