Latin · ~3 min
35.1 to 35.3
Suetonius, Nero 35.1-3
Not analysed yet
Vxores praeter Octauiam duas postea duxit, Poppaeam Sabinam quaestorio patre natam et equiti R. Romano antea nuptam, deinde Statiliam Messalinam Tauri bis consulis ac triumphalis abneptem. qua ut poteretur, uirum eius Atticum Vestinum consulem in honore ipso trucidauit. Octauiae consuetudinem cito aspernatus, corripientibus amicis sufficere illi debere respondit uxoria ornamenta. eandem mox saepe frustra strangulare meditatus dimisit ut sterilem, sed improbante diuortium populo nec parcente conuiciis, etiam relegauit, denique occidit sub crimine adulteriorum adeo inpudenti falsoque, ut in quaestione pernegantibus cunctis Anicetum paedagogum suum indicem subiecerit, qui fingeret† dolo stupratam a se fateretur. Poppaeam duodecimo die post diuortium Octauiae in matrimonium acceptam dilexit unice; et tamen ipsam quoque ictu calcis occidit, quod se ex aurigatione sero reuersum grauida et aegra conuiciis incesserat. ex hac filiam tulit Claudiam Augustam amisitque admodum infantem.