# Nero 45

Suetonius, Nero, Chapter 45. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/suetonius/nero/45
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/suetonius/nero/45
CTS URN: urn:cts:latinLit:phi1348.abo016.perseus-lat2:45

ex annonae quoque caritate lucranti adcreuit inuidia; nam et forte accidit, ut in publica fame Alexandrina nauis nuntiaretur puluerem luctatoribus aulicis aduexisse. Quare omnium in se odio incitato nihil contumeliarum defuit quin subiret. statuae eius a uertice cirrus appositus est cum inscriptione Graeca: nunc demum agona esse, et traderet tandem. alterius collo ascopa deligata simulque titulus: 'ego quid potui? sed tu culleum meruisti.' ascriptum et columnis, etiam Gallos eum cantando excitasse. iam noctibus iurgia cum seruis plerique simulantes crebro Vindicem poscebant.

---

Suetonius, Nero, ed. Maximilian Ihm. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1348/abo016/phi1348.abo016.perseus-lat2.xml.
