# Persius 1.11-16

Suetonius, Persius, 1.11 to 1.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/suetonius/persius/1.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/suetonius/persius/1.11

Scriptitavit et raro et tarde. Hunc ipsum librum imperfectum reliquit. Versus aliqui dempti sunt ultimo libro, ut quasi finitus esset. Leviter correxit Cornutus et Caesio Basso petenti, ut ipse ederet, tradidit edendum. Scripserat in pueritia Flaccus etiam praetextam et hodoeporicon librum unum et paucos in socrum Thraseae versus, quae se ante virum occiderat. Omnia ea auctor fuit Cornutus matri eius ut aboleret. Editum librum continuo mirari homines et diripere coeperunt. Decessit autem vitio stomachi anno aetatis XXX. Sed mox ut a schola magistrisque devertit, lecto Lucili libro decimo vehementer saturas componere studuit. Cuius libri principium imitatus est sibi primo, mox omnibus detrectaturus cum tanta recentium poetarum et oratorum insectatione, ut etiam Neronem principem illius temporis inculpaverit. Cuius versus in Neronem cum ita se haberet "auriculas asini Mida rex habet," in eum modum a Cornuto ipso tantum nomine mutato est emendatus "auriculas asini quis non habet?" ne hoc in se Nero dictum arbitraretur. Suetonius The Latin Library The Classics Page

---

Suetonius, Persius. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/suetonius/suet.persius.html.
