Latin · ~2 min
50.2 to 50.3
Suetonius, Tiberius 50.2-3
Not analysed yet
matrem Liuiam grauatus uelut partes sibi aequas potentiae uindicantem, et congressum eius assiduum uitauit et longiores secretioresque sermones, ne consiliis, quibus tamen interdum et egere et uti solebat, regi uideretur. tulit etiam perindigne actum in senatu, ut titulis suis quasi Augusti, ita et 'Liuiae filius' adiceretur. quare non 'parentem patriae' appellari, non ullum insignem honorem recipere publice passus est; sed et frequenter admonuit, maioribus nec feminae conuenientibus negotiis abstineret, praecipue ut animaduertit incendio iuxta aedem Vestae et ipsam interuenisse populumque et milites, quo enixius opem ferrent, adhortatam, sicut sub marito solita esset.