Latin
Letter 2
Sulpicius Bituricensis, Epistolae Tres 2
Unproofread scanNot analysed yet
Domino sancio et apostolica sede colendo fratri Vero Rutente [L., Rutenae] urbis episcopo Sulpicius peccator. In quantum vobis vir apostolicus domnus Desiderius Cadurcae urbis episcopus per litteras suas innotuit, gravi injuria homines sui a Perricio diacono [Ms. ,diaconus] vestro in parrocia sua Aronnaco pertulerunt. Et audivimus quod Aprilis KI [Forte, Kal] vobiscum exinde placidum [L., placitum] debeat habere. Propterea salutantes charitati vestrae rogamus, ut taliter adversus domno Desiderio ordinetis emendari, si cognoscitis, quod superius scripsit diaconus exinde negligens est, qualiter vestra est prudentia, et si hoc fortasse ipse dicat, obaudire distulerit, et taliter si non emendatur, qualiter domno Desiderio voluntas est, non aliter fiat, nisi in placito, quod vobis supra scriptus pontifex denuntiaverit memora·. . . diaconus vestro per fidejussores una cum indiculo vestro ante parvitatem nostram faciatis dirigere· Interim nos exemplar epistolae apud nos retenemus. Petimus vestrae dulcissimae sanctitati, ut in sanctis orationibus vestris nos memores esse dignetis.