Latin
Vita Sancti Sulpicii Pii, Auctore Anonymo Monacho Sulpiciano Fere Coaevo
Sulpicius Bituricensis, Vita 1.5
Unproofread scanNot analysed yet
Fuit ergo monachus Sulpicius, et quidem ante et post pontificatum; nam regimen pastorale annis ante mortem aliquot abdicavit, ut Deo liberius in Navensi monasterio a se condito vacaret. At cujus demum instituti monachus? Qui sancti Columbam regulae a Benedictina divortium toto illo saeculo contumax defendunt, non facile Sulpicium nobis subducent. Tempore Vualdeberti abbatis Luxovien is, ac proinde Sulpicii, monasteria ex regula duntaxat sanctorum Benedicti et Columbani, teste scriptore Vitae sanctae Salabergae gravi ac coaevo, condebantur, Jonas Bobiensis monachus, in Vita sancti Eustasli abbatis superius ad ann. 625 relata, dum coenobia ad sancti Columbani praescriptum apud Biturigas constructa enumerat. Navensis seu Sulpiciani monasterii tum existentis haud meminit, nempe quod sinceris ac puris sancti Benedicti institutis parebat.