Latin
Incipit Liber
Sulpicius Bituricensis, Vita 3.15
Unproofread scanNot analysed yet
Breve etenim post tempus tanta in eo virtutum gratia augebatur, ut non minus per eum signa quam dudum per apostolos fierent. Nam cum paulo superius dixerimus quod daemones verbo fugaret et aegros oratione curaret, addidit Deus noster magnificari in sancio suo, ita ut in processu temporis caecis visum, surdis auditum, locutionem redderet mutis, vitam mortuis, mancis dexteras, claudis gressus restitueret, et alia quamplura, quae longum est narrare per singula, de quibus, si Dei favor adjuverit, optamus perstringere pauca. Eia age, sermo, quod spondes.