Latin
Incipit Liber
Sulpicius Bituricensis, Vita 3.18
Unproofread scanNot analysed yet
Nondum temporibus multis emensis, memoratur etiam ab eo aliud divinitus gestum. Gurges quidam erat in Virisionensium situs agello, aqua rum mole copiosus, utpote daemonibus consecratus: et si aliquis causa qualibet ingrederetur eumdem, repente funibus daemonicis circumplexus amittebat crudeliter vitam. Sed Dei auxilium adfuit aliquando adventu B. Sulpicii. Tum indigenae loci genibus adhaerentes sanctis exorant, ut suis sacerdos subveniat, quia multos propinquos famulosque ibidem se amisisse plangebant. At ille, ut semper, ita toto affectu miseratus, chrisma cum oleo et aqua commisceri modica [Al. ,modicum] jubet: et benedicens, discipulo tradidit, praecipiens, ut ad instar Elisaei prophetae diceret: Haec dicit Dominus: Sanavi aquas has, et non erit in eis ultra mors, neque sterilitas. (IV Reg. II, 21). Quod cum factum fuisset, subito pessimus hostis ita fugatus est, ut sub felicitate ex tunc universi transeant, et piscium copiam in littore trahant, et nemo periculum sentiat. Reddita est igitur populo salus, ablata est infirmitas aquae.