Latin
Incipit Liber
Sulpicius Bituricensis, Vita 3.25
Unproofread scanNot analysed yet
Unum interea mittit e suis solitarium quemdam, Ebregisilum nomine (qui renuntians omnibus, id est, saeculo cum suis omnibus, vita et sermone ad exemplum beati viri erat praestantior caeteris), ut saevitiam principis redargueret. Qui nisi melioris vitae emendatione mutasset, interitum repentinum ei imminere nuntiaret. Addebat etiam beati sequipeda, principem de commissis impietatibus scelerum monens, si forte posset commissi poenitudinem gerere, si posset flere pro scelere, et ultrices flammarum poenas lacrymarum ubertate restinguere; quia non vult tantum Deus mortem peccatorum, quantum ut convertantur et vivant. Quo rex audito, nimio deterretur metu, et tanto pavore concutitur, ut statim agnita culpa lugens delictum cum lacrymis, regali absque fastigio poenitudinem gerens, libenter impleret quae a tanto sacerdote per discipulum fuerant intimata. Velociter insuetus aboletur census, descriptio rescinditur impia, salus tribuitur populo; et velut post nimiam tempestatem solis splendor redditus fuisset, pace Ecclesiae data, sacerdotum gaudia cumulantur. Mirabiliter quoque rex adjecit, ut generalis daretur auctoritas, ne imposterum impia exsecutio iteraretur in plebe. Assessorem vero atrocem, qui commendationi regis assensum non praebuit, digna perculit ultio, et vitam qua fruebatur indigne amisit illico cum dedecore. Nec enim poterat tanti piaculi minister impunitus evadere. O beatum per omnia virum! qui nunquam se de adversariorum furoribus manu defendebat aut telo, sed jejuniis, continuisque vigiliis, sub altari positus, per obsecrationem defensorem sibi atque Ecclesiae suae Deum parabat. Et quis eum unquam suis machinis aut oppugnationibus quiverit deterrere, qui auxiliatrice dextra Christi semper tutus invictusque manebat?