# Vita 3.26

Sulpicius Bituricensis, Vita, Incipit Liber. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sulpicius-bituricensis/vita/3.26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sulpicius-bituricensis/vita/3.26

Per idem vero tempus per omnia vir Dei simplicitatem apostolicam observans, nullo inferior, et in omnibus perfectus vere sacerdos et Hostia Dei, cum se ubique sollicitum circa alentiam pauperum dudum susceptum opus explere contenderet, et aetas jam perfecta ad senectutem decrepitam proclivis dependeret, cum se vidisset ad omnia non sufficere, vel in profundioribus vacare divinis, vel in sanctis orationibus sicut optabat jugiter permanere, vel in eorum qui quotidie fidei reddebantur instructionibus adimplendis, ex quibus omnibus nec respirare quidem et unius horae saltem liberum tempus dabatur, dum semper in alia ex aliis vocaretur, ita ut a prima lure usque in profundam vesperam nunquam cessaret in variis occupationibus detineri; cum ergo se tanto onere vidisset gravari, utilius esse ratus est, ut uni fex fidelibus Christianis primoribus regionis, plene jam et optime instructo viro Wlfelento [Al., Vulfolendo] traderet participationem officii sui ac laboris, duntaxat divini verbi committeret ministerium: et ita conhibito clero, sacerdotii inibi jura suscepit.

---

Sulpicius Bituricensis, Vita, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1384/tmp1384/tmp1384.tmp1384.opp-lat1.xml.
