Latin
Incipit Liber
Sulpicius Bituricensis, Vita 3.28
Unproofread scanNot analysed yet
Quoniam quidem si volumus nunc beatissimi Sulpicii episcopi enarrare virtutes, et exponere robur constantiae, nec nobis copia tanti sermonis est, nec putamus aliis, nisi his solis qui oculis suis intuebantur videri credibilia; nunc ad illa quae prius coeperat sermo percurrat, ut de miraculorum gestis, quae sibi juncto participe deinceps coelitus egerit, pauca perplectere contendamus. Tempore quodam unus de sceleratis et ut pote indigentibus, in promptuarium beati viri se noctu violentus injecit; statim diripere nititur quod atroci mente facinus furti conceperat; et dum abire festinat, nullus remeandi patet exitus, et munimine omni constructo quasi carcere septus, reus undique ligatur. Noctis ergo totius itinere incassum consumpto, facilis cui fuerat ingressus, nec tenuis patet regressus. Interea lucis splendor mundum irradiat, et vir Dei unum de custodibus evocat, mittens ad socium mandat, ut quem errore lassatum, et velut quibusdam arctatum vinculis ita innexum crimine in promptuario reperisset, attraheret.