Latin
Incipit Liber
Sulpicius Bituricensis, Vita 3.3
Unproofread scanNot analysed yet
Manifeste autem ei aderat divina gratia, per quam innumerabiles ad imitationem sui in fide Dei provocabat. Ante omnia, praecepta evangelica et vocem Salvatoris summo amore et studio implenda esse censebat. Nam etsi juvenilis quidem et minus perfecti sensus fortasse videretur, sed perfectissimae castitatis indicium continens, velut fundamentum quoddam primum in anima collocavit. Et ita demum reliquas super hoc perrexit aedificare virtutes, et secundum Evangeliorum scilicet fidem, qua voce Salvatoris depromitur exhortatio, quia sunt eunuchi qui se castraverunt pro regno Dei (Matth. XIX, 12), spreta conjugii copula, propositum obtinuit castitatis.