Latin
Incipit Liber
Sulpicius Bituricensis, Vita 3.30
Unproofread scanNot analysed yet
Cum unus ex discipulis de ordine levitarum repedandi ad propria licentiam postularet, ille dilectionis affectu, ne aliquid casu longaevi itineris accideret, libertatem ci abeundi non tribuit. Hic vero spiritu armatus superbiae, cum vix curarum oblivionem quies prima laxaverat, gradu concito cum vehiculo fugam facinore stimulante arripuit: qui ita digno caecitatis percutitur supplicio, ut huc atque illuc per totam noctem incertus vacuo labore discurreret. Reddito terris die, cursu incassum consumpto, in loco in quo festinus iter arripuit, se consistere cernit. Ad sacerdotem denique quem jam nihil puto lateret, veniam facinoris petit, genibus adhaeret sanctis, gesta per ordinem fatetur. Ignoscit mens pietate promptissima, illico tribuit veniam confitenti.