# Vita 3.31

Sulpicius Bituricensis, Vita, Incipit Liber. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sulpicius-bituricensis/vita/3.31
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sulpicius-bituricensis/vita/3.31

Etenim quanta quibusve contra eum pessimus daemon artibus cum universo exercitu suo intentione pugnaverit, atque super omnes caeteros qui per illud tempus pro Christi nomine colluctabantur, nova protulerit, atque adversus eum daemonici furoris arma commoverit, agnoscere cupientibus curavimus perstringere pauca. Et quia de ejus pernoctationibus crebris paulo ante jam diximus; cum in profundo cujusdam noctis silentio psalmorum canora in baptisterio peregisset, perrexit cum paucis ad B. Martini basilicam, ut reliquo noctis spatio usque ad Matutinas in divinis laudibus inibi epularetur. Cumque puero cum lucerna praeeunte jam fores basilicae contigisset, ingerens se funestus daemon forma valida et specie avis teterrimae et horribilis, primum lucem quae praeibat nititur suffocare, deinde se in faciem oculosque beati viri cum magno impetu injecit, et huc atque illuc eminus circumvolitans, ridiculosis intentionibus, iterum atque iterum violentum infestumque reddebat. Ad haec vir Dei parvi gesta pendens: Scio, inquit, qui sis, antiqui serpentis minister, nec te latere permittis, cui persecutorem nequissimum pene jugiter te ostendis. Tandem manum elevante eo cum crucis signo, non solum se ultra miscere non ausus est, verum in ictu [Al., injectu] crucis impressae ita evanuit.

---

Sulpicius Bituricensis, Vita, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1384/tmp1384/tmp1384.tmp1384.opp-lat1.xml.
