Latin
Incipit Liber
Sulpicius Bituricensis, Vita 3.33
Unproofread scanNot analysed yet
Nec multo post reddito terris occasu diei B. Sulpicius in ecclesiam cum paucis ingreditur pernoctare, et cum alta quies adesset, tenni sibilo serpentis astutia primum demulcet in aura. Dein quie: ubique cum esset, ecclesiae septa valido impetu, arcus, aras, lucernas caeteraque officia concutit, ita ut jam putarent discipuli ecclesiam funditus everti: et cum pavore nimio trementes, pallentesque, relictis canticis, exspectantes interitum, adhaerent pavimento. Sed Beatus, invictus per omnia, ita fortiter in divinis canticis persistebat, parvi pendens quae invidus perpetrabat, ut in prosperis nunquam constantior fuisset nec clarior. Tandem invidus anguis cum suo exercitu in una se mole conglomerat, et putans gravioribus ictibus sonituque intemeratam constantiam deterrere, immenso tumultu perstrepens ante faciem beati viri se pavimento injecit, ita ut putarent discipuli in frusta magistrum fuisse contritum. Ipsi quidem diu attoniti permanserunt: gloriosus vero sacerdos, divinis jaculis adversarium vulnerans, in spiritualibus canticis perseverat. Sane discipulos arguit, cur, relictis canticis, minis phantasticis deterriti fuissent. Sed quid mirum, si hic humani generis hostis tanti sacerdotis necem expetiit, quippe qui dux et signifer erat in populo Dei; cum etiam nefaria et impura flagitia ad ipsam quoque Divinitatis quondam tetendit injuriam?