# Vita 3.36

Sulpicius Bituricensis, Vita, Incipit Liber. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sulpicius-bituricensis/vita/3.36
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sulpicius-bituricensis/vita/3.36

Et quia dudum in terris positus Dominus et Salvator noster discipulis dixerat: Si credideritis in me, opera quae ego facio et vos facietis, et majora horum facietis (Joan. XIV, 12); intantum postremo ad fidei amorem virum beatum spiritualis flamma succenderat, ut si quispiam aquam distillantem e manibus suis dum lavaretur occulte praeriperet, et languentis cujusque corpus attingeret, plerisque infirmitatibus caruisset, sed praecipue a tertianis et quartanis passionibus vexati, miro stupore reciperent pristinam sospitatem. Nam quanta aut quaeque per eum Dominus ad ultimum egerit signa, ac virtutum novis stupendisque miraculis declaraverit, non aliis nisi his solis qui oculis suis intuiti sunt putamus esse credibilia.

---

Sulpicius Bituricensis, Vita, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1384/tmp1384/tmp1384.tmp1384.opp-lat1.xml.
