# Vita 3.43

Sulpicius Bituricensis, Vita, Incipit Liber. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sulpicius-bituricensis/vita/3.43
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sulpicius-bituricensis/vita/3.43

Praetermissis igitur caeteris, in quibus post paululum, ut supra pollicitus sum, operam dabo; nunc de illa lucerna quae ante sepulcrum Beati suspenditur, breviter dicam. Fertur a ministris oleo semel fuisse impleta et exundante sancto liquore multitudinem desuper jugi effundere labe [Forte, lapsu], ex quo multi peruncti variis plerisque caruisse dicuntur infirmitatibus. Et hoc non sine admiratione fatendum, quod semel tempore vespertino sacerdotalis coetus, dum divinis canticis personaret, repente ictu fulmineo coelestis flamma lucernae fomentum percutiens, cunctis intuentibus lumen praebuit mirabiliter, et nunquam deinceps fulgorem amiserit, quam divino ministerio usque hodie instinctum fovet pabulum.

---

Sulpicius Bituricensis, Vita, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1384/tmp1384/tmp1384.tmp1384.opp-lat1.xml.
