Latin
Incipit Liber
Sulpicius Bituricensis, Vita 3.44
Unproofread scanNot analysed yet
His gestis clarissimi viri, etsi indignis quibus explicata sunt dictis, nunc tempore congruo terminum dare disponimus, ori manum imponimus, introrsus ad conscientiam redire festinamus. Et quidem quem imitari non possumus, patronum nobis fieri postulemus; ut suis meritis adjuvemur cujus natalitia celebramus, eo opitulante, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.