# Vita 3.6

Sulpicius Bituricensis, Vita, Incipit Liber. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sulpicius-bituricensis/vita/3.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sulpicius-bituricensis/vita/3.6

Nocte quadam in Ecclesia de qua diximus, eo cum duobus pueris vigilante atque in oratione pronius incumbente, cum mentis in profundioribus tota dependeret delectatio, spiritus duo teterrimi immanes, AEthiopum vultui similes, apprehensos singuli pueros ab ecclesia violenter trahere nitebantur. Tandem vir Dei post tergum magnis clamoribus ejulantes reperit suos. Intuetur tetros, manum elevat contra adversarios, jamque pueros vi abstrahentes cum foras egressum praeriperent, Dei sacer vexillum depromit crucis. Illico tetris cruentisque elapsis, pueri sospites remanserunt. Ex eo igitur tempore ille totius bonitatis aemulus et veritatis inimicus, salutisque humanae hostis, omnia molimina contra Dei militem versans, quem mente corrumpere non valuit, minis phantasticis nititur deterrere. De quo si quis exploratius discere vult, breviter post pauca in suis ostendemus locis.

---

Sulpicius Bituricensis, Vita, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1384/tmp1384/tmp1384.tmp1384.opp-lat1.xml.
