# Vita 3.7

Sulpicius Bituricensis, Vita, Incipit Liber. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sulpicius-bituricensis/vita/3.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sulpicius-bituricensis/vita/3.7

Clarescere interea signis et virtutum coepit miraculis adornari. Nam et aegros in saeculari adhuc positus habitu oratione curabat, et daemones verbo fugabat totis viribus Christi athleta, desudans ut a sancto proposito nunquam discederet. Quod humanum favorem latere cupiebat, ne qua saeculi hujus aura favoris erumperet, et aures suas arrogantiae pollutione macularet. Igitur cum haec ab eodem gererentur, et per gestorum bonitatem tacita quadam praedicatione Dei nostri veritae nosceretur; cumque plerumque (ut assolet) alios pie credentes splendor lucis accenderet, alios impie derogantes perfidiae nebulosae tetra caligo suffunderet, ita u completum videretur quod scriptum est in Genesi, quia AEgyptiis erant tenebrae crassae et palpabiles, filiis autem Israel erat lux in omnibus suis (Exod. X, 20), pergit nihilominus Deus noster magnificari in sancto suo, et coeptae virtutis opus prosperioribus successibus propagare.

---

Sulpicius Bituricensis, Vita, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1384/tmp1384/tmp1384.tmp1384.opp-lat1.xml.
