Latin
Incipit Liber
Sulpicius Bituricensis, Vita 3.9
Unproofread scanNot analysed yet
Interea magis magisque signorum gratia cingebatur; et cum a fidelibus Clotario principi fuisset suasum, illico ab episcopo poscit ut pro salute sua ac exercitus sui licentia daretur, ut vir beatus in suis castris abbatis officio fungeretur. Denique cum in suas suorumque omnium sumptibus ministratio fieret triduana, sufficientia unius diei servata, reliqua indigentibus erogabat. Cumque sui metu necessitatis mussitarent: Oculos, inquit, mentis vestrae, o filii, in Domino figite Salvatore. Regnum ejus primum quaerite et justitiam ejus, et omnia apponentur vobis. Recordamini illud propheticum: Inquirentes autem Dominum non deficient omni bono (Psal. XXXIII. 11). Nimirum tanta ei subito a fidelibus ciborum opulentia mittebatur, ut non absurde illud centuplicarum fenus quod suis discipulis Retributor fidelis promiserat (Matth. XIX, 29) absque humana gloria se accepisse gauderet.