# Chronicorum Libri Duo 1.1.1-3

Sulpicius Severus, Chronicorum Libri Duo, 1.1.1 to 1.1.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sulpicius-severus/chronicorum-libri-duo/1.1.1

LIBER PRIMUS 1 (1) Res a mundi exordio sacris litteris editas breviter constringere et cum distinctione temporum usque ad nostram memoriam carptim dicere aggressus sum, multis id a me et studiose efflagitantibus, qui divina compendiosa lectione cognoscere properabant, quorum ego voluntatem secutus non peperci labori meo, (2) quin ea, quas permultis voluminibus perscripta continebantur, duobus libellis concluderem, ita brevitati studens, ut paene nihil gestis subduxerim. (3) visum autem mihi est non absurdum, cum usque ad Christi crucem Apostolorumque actus per sacram historiam cucurrissem, etiam post gesta conectere; excidium Hierosolymae vexationesque populi Christiani et mox pacis tempora, ac rursum ecclesiarum intestinis periculis turbata omnia locuturus. (4) ceterum illud non pigebit fateri, me, sicubi ratio exegit, ad distinguenda tempora continuandamque seriem usum esse historicis mundialibus atque ex his, quae ad supplementum cognitionis deerant, usurpasse, ut et imperitos docerem et litteratos convincerem. (5) verumtamen ea quae de sacris voluminibus breviata digessimus, non ita legentibus auctor accesserim, ut praetermissis his, unde derivata sunt, appetantur; nisi cum illa quis familiariter noverit, hic recognoscat quae ibi legerit; (6) etenim universa divinarum rerum mysteria non nisi ex ipsis fontibus hauriri queunt. nunc initium narrandi faciam. 2 (1) Mundus a Deo constitutus est abhinc annos iam paene sex milia, sicut processu voluminis istius digeremus; quamquam inter se parum consentiant, qui rationem temporum investigatam ediderunt. (2) quod cum vel Dei nutu vel vitio vetustatis eveniat, calumnia carere debebit. mundo autem condito homo factus est; viro Adam, mulieri Eva nomen fuit. sed constituti in paradiso, cum interdicta sibi arbore degustassent, in nostram velut exules terram eiecti sunt. (3) deinde ex his Cain atque Abel nascitur; sed Cain impius fratrem interemit. filium Enoch habuit, a quo primum civitas condita est, auctoris nomine vocitata. (4) ex hoc Irad atque ex eo Ma�iahel nascitur. hic Mathusalam filium habuit isque Lamech genuit, a quo iuvenis occisus traditur, nec tamen nomen refertur occisi; quod quidem futuro mysterio fuisse praemissum a prudentibus aestimatur. (5) igitur Adam post necem filii minoris Seth filium procreavit, cum iam trigesimum et ducentesimum annum aetatis implesset, vixit autem annos DCCCCXXX. Seth vero Enos, Enos Kainan, Kainan Malaleel, Malaleel Iared, Iared Enoch genuit; qui ob iustitiam translatus a Deo traditur. (6) huius filius Mathusalam dictus est, qui Lamech genuit; ex quo Noë natus, iustitia egregius et prae ceteris mortalibus Deo carus acceptusque. (7) qua tempestate cum iam humanum genus abundaret, angeli, quibus caelum sedes erat, speciosarum forma virginum capti illicitas cupiditates appetierunt; ac naturae suae originisque degeneres, relictis superioribus, quorum incolae erant, matrimoniis se mortalibus miscuerunt. (8) hi paulatim mores noxios conserentes humanam corrupere progeniem, exque eorum coitu Gigantes editi esse dicuntur, cum diversae inter se naturae permixtio monstra gigneret.

---

Sulpicius Severus, CHRONICORUM LIBRI DUO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/sulpiciusseverus.html.
