Latin
1.1.13 to 1.1.14
Sulpicius Severus, Chronicorum Libri Duo 1.1.13-14
Not analysed yet
12 (1) Interea rebus in Aegypto adversus famem bene compositis, orbem terrae gravis frumenti inopia quatiebat. qua necessitate compulsus Iacob filios in Aegyptum misit, Beniamin tantum secum domi retento. (2) igitur Ioseph rerum potentem, penes quem annonae arbitrium erat, fratres adeunt et more regio adorant. quibus ille visis callide agnitionem dissimulans, hostiliter eos venisse et subdole loca explorare arguebat. (3) angebatur autem, quod Beniamin fratrem non videbat. res ergo in id deducitur, ut praesentiam eius pollicerentur, nimirum ut ex eo quaereretur, an isti explorandi causa Aegyptum intrassent. ad promissi autem fidem Symeon obses traditur; ipsis frumentum gratis datum. rursum igitur revertentes Beniamin, ut convenerat, deduxerunt. (4) tum se cognoscendum Ioseph fratribus praebuit, non sine pudore male merentium. ita eos oneratos frumento multisque donatos domum remisit, praemonens quinque adhuc annos famem futuram; cum patre atque omni progenie et familia commigrarent. (5) ita Iacob in Aegyptum descendit, Aegyptiis admodum laetantibus, gaudente rege, benigne a filio susceptus. id gestum anno aetatis Iacob centesimo et trigesimo, a diluvio autem anno MCCC et LX. ceterum ab eo tempore, quo Abraham in terra Chananaeorum consedit, in id, quo Iacob Aegyptum ingressus est, referuntur anni CCXV. (6) igitur Iacob septimo et decimo anno, quam in Aegypto advenerat, urgente morbo Ioseph filium obtestatur, corpus sepulchro redderet. (7) tum Ioseph benedicendos filios suos obtulit, quibus benedictis, cum tamen benedictionis merito maiori minorem praeposuisset, filios omnes benedictione lustravit. decessit autem annos natus CXLVII. funus magnifice curatum; corpus in sepulchro patrum Ioseph condidit. (8) fratres post patris obitum pro conscientia paventes benigne habuit. decessit autem Ioseph ipse aetatis anno decimo et centesimo. 13 (1) Igitur Hebraei, qui in Aegyptum devenerant, incredibile memoratu est quam cito numero aucti sint multiplicataque progenie Aegyptum repleverint. (2) sed defuncto rege, qui eos ob merita Ioseph benigne fovebat, succedentium regum imperio deprimebantur. nam et opus durum aedificandarum civitatium eis impositum, et quia iam multitudo abundans metuebatur, ne quandoque libertatem armis vindicarent, parvulos recens editos aquis mergere edicto regio cogebantur. (3) nec dissimulari cruentum imperium licebat. qua tempestate filia Pharaonis infantem in flumine repertum nutriendum pro filio curavit; nomen puero Moyses dedit. (4) Moyses hic, cum viriles annos ageret, conspicatur Hebraeum ab Aegyptio pulsari; quo permotus dolore. fratrem ab iniuria vindicans, Aegyptium calce perculsum interemit. (5) mox supplicium e facto metuens in terram Madian profugit; et apud Iothor sacerdotem regionis illius diversatus filiam eius Sepphoram in matrimonium accepit exque ea duos filios Gersam et Eliezer sustulit. (6) hoc tractu temporum Iob fuit, lege naturae et agnitionem Dei et omnem iustitiam complexus, praedives opibus atque eo illustrior, quod his neque integris corruptus neque amissis depravatus est. (7) nam cum per diabolum exutus bonis, filiis etiam esset orbatus, ad extremum diris ulceribus affectus, non potuit vinci, ut prae doloris impatientia aliqua in parte peccaret. (8) mercedem denique divini testimonii consecutus, sanitati redditus omnia quae amiserat in duplum recepit.