Latin
1.1.17 to 1.1.18
Sulpicius Severus, Chronicorum Libri Duo 1.1.17-18
Not analysed yet
16 (1) Tunc Moyses incolumitate suorum, exitio hostium virtute exultans canticum Deo cecinit, idemque omnis turba virilis ac muliebris sexus fecit. (2) sed ingressos eremum, cum iam per triduum iter agerent, aquae penuria urgebat, repertaque ob amaritudinem usui non erat. (3) ac tum primum impatientis populi contumacia apparuit iamque in Moysen ferebatur, cum edoctus a Deo lignum aquis intulit, cuius haec vis fuit, ut dulcem saporem fluentis redderet. (4) exin promotum agmen apud Elim duodecim fontibus aquarum et septuaginta arboribus palmarum repertis consedit. rursum populus famem conquerens Moysen increpabat, Aegypti servitium cum saturitate ventris desiderans; tum grex coturnicum superne missus castra opplevit. (5) postero autem die animadvertunt qui extra castra processerant, parvis quibusdam siliquis oppletum solum; quarum species in modum coriandri seminis glaciali albitudine erat, ut crebro hibernis mensibus superductis pruinis tegi terram videmus. (6) tum per Moysen populus admonetur, panem hunc eis munere missum Dei; unumquemque in id paratis vasculis tantum usurpare debere, quantum in diem unum pro numero singulis satis esset; sexto tamen die, quia sabbato colligi non liceret, duplum praesumerent. (7) verum populus, ut semper parum dicto audiens, more humani ingenii non refrenavit cupiditatem, ex reconditis in posterum quoque diem consulens. sed reposita foetore diro in vermes effervescebant, (8) cum die sexto in sabbatum reservata integra permanerent. hoc Hebraei per XL annos cibo usi, cuius sapor melli proximus; nomen manna traditur. in testimonium autem divini muneris reservasse Moyses gomor plenum in vase aureo dicitur. 17 (1) Inde progressus populus, cum aquae penuria temptaretur, aegre ab exitio ducis temperabat. tum Moyses mandante Domino apud locum, cui Choreb nomen est, virga petram percutiens large aquae copiam fecit. (2) sed ubi Raphidin perventum, Amalecitae populum incursionibus vastabant. Moyses suis in proelium eductis, cum Iesum bellantibus praefecisset, assumpto Aaron et Ur spectator pugnae futurus, simul precandi Dominum gratia, montem conscendit. sed cum dubio eventu acies concurrissent, Moysi precibus victor Iesus hostes in noctem cecidit. (3) per idem tempus Iothor, Moysi socer, cum filia Sepphora, quae Moysi nupta, proficiscente in Aegyptum viro, domi resederat, liberisque eius, cognitis rebus quae per Moysen gerebantur, ad eum venit. (4) huius consilio Moyses ordines populi distribuit; tribunos centurionesque et decuriones praeficiens necessarium disciplinae ritum posteris tradidit; Iothor in patriam regressus. (5) exin ad Sinam montem perventum. ibi Moyses a Domino monetur, populus ut sanctificaretur, auditurus Dei voces; idque sollicite curatum. sed ubi Deus monti institit, validis tubarum clangoribus aer quatiebatur, crassaeque nubes crebris cum fulminibus advolvebantur. (6) sed Moyses et Aaron in montis cacumine Dominum propter, populus circa ima montis constitit. ita lex lata multiplex et copiosa Dei verbis, et saepe repetita; cuius si quis erit curiosior, fontem ipsum adeat, nos eam breviter perstringimus. (7) Non erunt, inquit, tibi dii alieni praeter me; non facies tibi idolum; non sumes nomen Dei tui in vanum; sabbato nullum opus facies; honorifica patrem tuum et matrem tuam; non occides; non moechaberis; non furtum facies; non falsum testimonium dices adversus proximum tuum; non concupisces quicquam proximi tui.