# Chronicorum Libri Duo 1.1.21-22

Sulpicius Severus, Chronicorum Libri Duo, 1.1.21 to 1.1.22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sulpicius-severus/chronicorum-libri-duo/1.1.21

20 (1) Exin Leviticus liber sequitur, in quo litandi praecepta traduntur, mandata etiam latae superius legi adduntur, plena omnia sacerdotalibus institutis. quae si quis cognoscere volet, perfectius inde capiet. nos enim suscepti operis modum custodientes solam historiam persequimur. (2) Igitur Levi tribu in sacerdotium segregata reliquae tribus dinumeratae repertaque hominum DC et III D. (3) cum ergo populus mannae cibo, ut supra retulimus, uteretur, tot tantisque beneficiis Dei, ut semper, ingratus viles, quibus in Aegypto assueverat, desiderabat. (4) tum Deus immensam copiam coturnicum castris intulit; quas cum avide diriperent, primoribus labiis admotis carnibus interibant. magnaque eo die in castris clades fuit, adeo ut XX et III virorum perisse tradantur. ita populus eo, quem desiderabat, cibo punitus est. (5) inde promotum agmen et in Faran ventum est; edoctusque a Deo Moyses, vicinam esse terram, cuius possessionem eis promiserat Deus, exploratoribus in eam missis renuntiatur, felicem omni copia esse regionem, sed gentes validas et munita ingentibus muris oppida. (6) quod ubi populo compertum, magna mentes omnium formido incesserat; eoque mali ventum, ut spreto Moysi imperio ducem sibi constituere pararent, cuius ductu in Aegyptum reverterentur. (7) tum Iesus et Chaleb, qui inter exploratores terrae fuerant, conscissis vestibus flentes populum obtestantur, ne exploratoribus credant, formidolosa referentibus; se quoque una cum his fuisse, nihil metuendum in solo illo repperisse; (8) promissis illos Dei confidere oportere, hostes praedae potius quam exitio fore. sed gens indomita, sanis consiliis male renitens, in perniciem eorum ferebatur. quis rebus commotus Deus partem populi hostibus caedendam obiecit, exploratoribus interfectis ad vulgi formidinem. 21 (1) Secuta est eorum contumacia, qui se Dathan et Abiron ducibus adversum Moysen et Aaron erigere conati sunt; sed eos vivos hiatu suo terra obsorbuit. (2) nec multo post totius populi in Moysen et Aaron orta seditio est, adeo ut tabernaculum, quod erat nefas ni sacerdotibus introire, irrumperent. tum vero catervatim in eos grassata mors est; momentoque omnes interissent, nisi Moysi precibus placatus Dominus cladem avertisset. numerus tamen peremptorum septingenti et XIIII milia fuit. (3) nec multo post ob aquae penuriam, ut iam saepius, populi exorta seditio est. tum Moyses a Deo monitus, ut petram virga feriret, familiari sibi experimento, siquidem id iam ante fecisset, semel atque iterum petram percussit, atque ita aqua effluxit. in quo quidem notatus a Deo Moyses refertur, quod per diffidentiam non nisi iterato ictu aquam eduxerit; denique ob hoc peccatum promissam sibi terram non ingressus est, sicut inferius ostendam. (4) igitur Moyses ex eo loco promovens, cum praeter Edom agmen ducere pararet, missis ad regem legatis transeundi copiam poposcit, ob ius sanguinis bello abstinendum ratus; etenim gens illa Esau progenies erat. sed rex supplices aspernatus transitum negavit, paratus armis contendere. (5) tum Moyses in Or montem iter convertit, vetita via abstinens, ne quam inter consanguineos causam belli praeberet, in eoque cursu regem gentis Chananaeorum delevit. Seon quoque regem Amorraeorum perculit omnibusque eorum oppidis potitus est; Basan etiam et Balac reges devicit. castra super Iordanem haud longe ab Iericho molitus est. tum adversus Madianitas certatum victique et subacti sunt. (6) Moyses mortuus est, cum XL in deserto annos populo praefuisset. ceterum Hebraei ob hanc causam tanto tempore in eremo fuisse traduntur, donec omnes, qui verbis Dei non crediderant, interirent. excepto enim Iesu et Chaleb nemo ultra XX annos natus, Aegypto profectus, Iordanem transiit. (7) ipse Moyses ut terram promissam videret tantum nec contingeret, peccato eius adscribitur, quod eo tempore, quo saxum ferire et aquam producere praeceptus est, post tot virtutum suarum experimenta dubitaverit. (8) decessit autem anno aetatis vigesimo et centesimo. de sepulchri loco parum compertum.

---

Sulpicius Severus, CHRONICORUM LIBRI DUO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/sulpiciusseverus.html.
