Latin
1.1.23 to 1.1.24
Sulpicius Severus, Chronicorum Libri Duo 1.1.23-24
Not analysed yet
22 (1) Moyse mortuo summa rerum penes Iesum Nave filium erat; etenim illum sibi Moyses successorem constituerat, virum virtutibus sui simillimum. (2) principio autem suscepti imperii dimissis per castra nuntiis populum certiorem facit frumentum uti pararent, triduoque proximo iter pronuntiat. (3) sed Iordanis flumen validissimum transitum prohibebat, quia neque navium copia pro tempore erat neque vadari fluvius poterat, qui tum pleno alveo ferebatur. igitur arcam praeferri a sacerdotibus eosdemque adverso flumine consistere iubet, quo facto incisus Iordanis traditur; ita per siccum copiae traductae. (4) erat in his locis oppidum nomine Iericho, muris validissimis munitum neque expugnationi neque obsidioni facile. sed Iesus Deo fretus, non armis aut viribus urbem aggressus, ferri arcam Dei circa muros iubet sacerdotesque praeire arcam et tuba canere. sed cum arca septies circumacta esset, muri ac turres conciderunt, direptum oppidum atque incensum. (5) tum Iesus Deum traditur . . . inde adversus Geth ductus exercitus, locatisque a tergo urbis insidiis, Iesus metum simulans, terga hosti dedit. quo viso qui in oppido erant patentibus portis cedentibus instare. ita hi, qui in insidiis fuerant, vacuam urbem cepere, caesique omnes absque ullius effugio; rex captus summoque supplicio affectus. 23 (1) Quod ubi vicinarum gentium regibus compertum est, in bellum conspirant Hebraeos armis depellere. verum Gabaonitae, gens valida ex urbe opulenta, ultro se Hebraeis dediderunt, iussa facturos pollicentes, receptique in fidem; ut ligna et aquam conveherent imperatum. (2) sed regibus proximarum urbium deditio eorum iras convicerat. itaque admotis copiis oppidum eorum Gabaoth nomine obsidione circumsistunt. igitur oppidani, artis rebus suis, nuntios ad Iesum mittunt, obsessis uti succurreret. (3) ita ille maturato itinere inopinantibus supervenit caesaque ad internecionem multa hostium milia. cum dies caedentes deficeret noxque victis futura praesidio videretur, merito fidei dux Hebraeus noctem avertit, dies perseveravit; ita nullum hostibus effugium fuit. quinque reges capo interfecti sunt. eodem impetu vicinae quoque urbes imperio adiectae regesque earum perempti. (4) verum quia omnia haec in ordinem persequi non fuit consilium, dum brevitati studemus, id modo annotandum curavimus, XX et novem regna imperio Hebraeorum subiecta; quorum terra per undecim tribus viritim distributa est. Levitis enim in sacerdotium assumptis nulla portio data, quo liberius servirent Deo. (5) equidem hoc exemplum non tacitus praeterierim, legendumque ministris ecclesiarum libenter ingesserim. etenim praecepti huius non solum immemores, sed etiam ignari mihi videntur; tanta hoc tempore animos eorum habendi cupido veluti tabes incessit. inhiant possessionibus, praedia excolunt, auro incubant, emunt venduntque, quaestui per omnia student. (6) at si qui melioris propositi videntur, neque possidentes neque negotiantes, quod est multo turpius, sedentes munera exspectant, atque omne vitae decus mercede corruptum habent, dum quasi venalem praeferunt sanctitatem. (7) sed longius quam volui egressus sum, dum me temporum nostrorum piget taedetque; ad inceptum redeo. igitur, ut supra dixi, diviso per tribus captivo solo, pace summa Hebraei perfruebantur, finitimis bello territis tot victoriis nobiles armis temptare. (8) eodem tractu Iesus mortuus est, anno aetatis decimo et centesimo. de imperii autem eius tempore parum definio; frequens tamen opinio est, XX et VII annis eum Hebraeis praefuisse. quod si ita est, a mundi exordio in excessum eius anni sunt III D CCC LXXX et IIII.