Latin
1.1.28 to 1.1.29
Sulpicius Severus, Chronicorum Libri Duo 1.1.28-29
Not analysed yet
27 (1) Rursum Israelitae ad idola conversi, divino destituti praesidio, subiecti Allophylis per XL captivitatis annos poenas perfidiae pependerunt. (2) ea tempestate Samson natus traditur. huius mater diu sterilis angelum vidit, dictumque ei est, vino et sicera atque immundis abstineret; fore uti puerum ederet libertatis vindicem et hostium ultorem. ita mulier enixa puerum Samson nomen ei indidit. (3) is intonso capite mirae virtutis fuisse traditur, adeo ut leonem in via obvium manu discerperet. uxorem ex Allophylis habuit; quae cum absente viro in alterius matrimonium convenisset, dolore ereptae coniugis perniciem genti molitus est; fretus Deo et viribus palam victores clade afficiebat. CCC siquidem vulpibus captis, ardentes lampades earum illigavit caudis atque eas agris hostium immisit. ac tum forte maturis messibus facile incendium fuit, vineaeque et olivarum arbores exustae. (4) grandi Allophylorum exitio abreptae uxoris iniuriam ultus videbatur. quo dolore Allophyli permoti mulierem tanti mali causam cum domo et patre incendio consumpserunt. sed Samson parum se vindicatum ratus, urguere omnibus incommodis profanam gentem non desinebat. (5) tum compulsi Iudaei vinctum eum Allophylis tradiderunt; sed traditus ruptis vinculis, arrepto osse asini, quod casus telum dederat, mille ex hostibus prostravit. ingravescente autem aestu, cum siti affectus esset, invocato Deo ex osse, quod manu tenebat, aqua fluxit. 28 (1) Ea tempestate Samson Hebraeis praeerat, Allophylis unius virtute domitis. igitur insidiantes vitae eius nec palam eum temptare audentes uxorem eius, quam ille postea acceperat, pecunia corripiunt, virtutem viri uti proderet. (2) illa eum blandimento muliebri aggressa diu eludentem et multa cunctantem perpulit ut indicaret, in crinibus capitis virtutem suam subsistere. (3) mox dormienti insidiata crinem eius abstulit atque ita eum Allophylis tradidit; nam saepe prius traditum comprehendere nequiverant. tum illi effossis oculis vinctum compedibus in carcerem coniecerunt. (4) sed spatio temporis accisus crinis crescere et cum eo virtus redire occeperat. iamque Samson conscius recepti roboris tempus modo iustae ultionis opperiebatur. erat Allophylis moris, cum dies festos agerent, Samson quasi in pompam publicam producere, capto insultantes. (5) ita die quodam, cum publicum epulum in honorem idoli dedissent, Samson exhiberi iubent. templum autem, in quo omnis populus omnesque Allophylorum principes epulabantur, duabus subnixum columnis mirae magnitudinis erat; (6) productus Samson inter columnas statuitur. tum ille tempore arrepto, invocato prius Domino, columnas disiecit; turbaque omnis ruina domus obruta, ipse cum hostibus non inultus occubuit, cum XX annis Hebraeis praefuisset. (7) huic Simmichar successit, de quo nihil amplius scriptura prodidit. nam neque finem imperii eius repperi et fuisse populum sine duce invenio. ideo, cum adversus Beniamin tribum civile bellum fuit, Iudas temporarius dux belli assumptus est. sed plerique, qui de temporibus scripserunt, annuum imperium eius annotaverunt; plerique ita eum praeterierunt, ut post Samson Heli sacerdotem subiunxerint. nos eam rem ut parum compertam in medio relinquemus.