# Chronicorum Libri Duo 1.1.30-31

Sulpicius Severus, Chronicorum Libri Duo, 1.1.30 to 1.1.31. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sulpicius-severus/chronicorum-libri-duo/1.1.30

29 (1) Per haec tempora civile, ut diximus, bellum exarserat, causa autem motus haec fuit. (2) Levites quidam cum concubina iter faciens, urguente nocte compulsus in oppido Gabaa, quod ab Beniamitis incolebatur, successerat. cum eum senex quidam hospitio benigne recepisset, iuvenes ex oppido hospitem circumsistunt, stupro eum subdere parantes. (3) multum a sene increpiti aegreque exorati, vicario demum concubinae eius corpore in ludibrium accepto, advenae pepercerunt, illusamque nocte tota postero die reddiderunt. Sed illa - stupri iniuria an verecundia, parum definio - viso viro animam efflavit. (4) tum Levita in testimonium diri facinoris membra eius in duodecim discissa partes per duodecim tribus misit, quo promptius omnes facti invidia commoveret. (5) quod ubi omnibus compertum, undecim reliquae tribus adversum Beniamin in bellum conspirant. huic bello Iudas, ut diximus, dux fuit. sed duobus proeliis male pugnatum; tertio demum Beniamitae victi caesique ad internecionem; ita paucorum scelus publico exitio punitum. (6) haec quoque Iudicum volumine continentur; Regum libri sequuntur. sed mihi annorum ordinem et seriem temporum persequenti parum continuata videtur historia. (7) nam cum post Samson iudicem Semigar fuerit, pauloque post historia consignet populum sine iudicibus egisse, Heli etiam sacerdos libris regnorum fuisse referatur, sed quot anni inter Heli et Samson fuerint minime scriptura prodiderit, video medii quiddam fuisse temporis, quod laboret ambiguo. (8) ceterum a die mortis Iesu usque in id tempus, quo Samson defunctus est, numerantur anni CCCC et XVIII, a mundi autem exordio anni IIII CCC et III. (9) quamquam ab hac supputatione nostra ceteros discordare non nesciam; sed mihi conscius sum, me non incuriose latentem annorum ordinem protulisse, donec in haec tempora incidi, de quibus dubitare me fateor. nunc reliqua exsequar. 30 (1) Igitur, ut supra retuli, Hebraei sine iudice aut duce ullo proprio arbitrio agebant. Heli sacerdos erat; sub hoc Samuel natus est. (2) huic pater Elchana, mater Anna. haec diu sterilis, cum conceptum a Deo peteret, vovisse traditur, si puer nasceretur, sacrandum Deo. ita enixum puerum Heli sacerdoti tradidit. mox cum adolevisset, Deus ad eum locutus est. (3) Heli sacerdoti iram denuntiat ob vitam filiorum, qui sacerdotium patris in quaestum verterant, munera a sacrificantibus exigentes; quamquam plerumque eos pater increpasse referatur, sed lenior obiurgatio non satisfecerat disciplinae. (4) igitur Allophylis in Iudaeam irruentibus obviam itum. sed victi Hebraei parant aciem restituere; arcam Domini secum in pugnam efferunt et cum ea filii sacerdotis prodeunt, quia ipse annis gravior luminibus obductis satisfacere officio nequiverat. (5) sed ubi arca in conspectum hostium deducta est, maiestate quadam praesentis Dei territi fugam parabant. assumptaque rursum constantia et non sine Deo mutatis animis, totis viribus concurrunt. (6) victi Hebraei; arca capitur, filii sacerdotis cadunt. Heli, delato ad se mali nuntio, consternatus animam exspiravit, cum per annos XX sacerdotium administrasset.

---

Sulpicius Severus, CHRONICORUM LIBRI DUO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/sulpiciusseverus.html.
