Latin
1.1.32 to 1.1.33
Sulpicius Severus, Chronicorum Libri Duo 1.1.32-33
Not analysed yet
31 (1) Victores secundo proelio Allophyli arcam Dei, quas in potestatem venerat eorum, oppido Azoto in templum Dagon intulerunt. (2) sed simulacrum daemoni dicatum, ubi arca illata est, corruit; cumque idolum loco restituissent, nocte insecuta discerptum est. inde mures per omnem regionem exorti noxiis morsibus multa hominum milia leto dabant. (3) quo malo compulsi Azotii ad declinandam calamitatem arcam Dei ad Gethaeos transtulerunt. qui cum simili clade afficerentur, in oppidum Ascalonensium arcam transvexerunt. his vero, advocatis gentis eius primoribus, consilium fuit, arcam Domini Hebraeis reddere. ita ex sententia principum augurumque et sacerdotum imposita vehiculo multis cum muneribus remittitur. (4) illud mirabile, quod, cum oneri boves feminas subiecissent vitulosque earum domi retinuissent, iter nullo duce in Iudaeam pecudes direxerunt, non revocante affectu foetus relicti. cuius rei miraculo reguli Allophylorum usque in fines Hebraeorum arcam secuti religiosum officium praestiterunt. (5) Iudaei autem, ubi referri arcam viderunt, certatim ex oppido Betsamis cum gaudio obviam ruere, festinare, exsultare, grates Deo referre. mox Levitae, quorum hoc negotium erat, sacrificium Deo celebrant, bovesque eas, quae arcam adduxerant, immolant. (6) sed in oppido, quod supra diximus, teneri arca non potuit. itaque passim Dei nutu per totam urbem saevitum, arca in Cariathiarim oppidum translata est ibique per viginti annos fuit. 32 (1) Ea tempestate Samuel sacerdos Hebraeis praeerat; quietis a bello rebus populus in otio degebat. pax deinde Allophylorum irruptione turbata, trepidantibus cunctis ob conscientiam peccati. (2) Samuel caesa prius hostia Deo fretus suos in proelium eduxit, primoque impetu fusis hostibus victoria penes Hebraeos stetit. (3) sed hostili metu remoto secundis tranquillisque rebus, corruptis consiliis, more vulgi, cui praesentia fastidio, insueta desiderio sunt, regium nomen, cunctis fere liberis gentibus perinvisum, populus desiderabat; plane insigni exemplo amentiae praeoptabat libertatem servitio mutare. (4) igitur frequentes Samuelem circumsistunt, ut, quia iam ipse senuisset, regem eis constitueret. (5) at ille placide salubri oratione ab insana voluntate detorquere plebem; dominationem regiam et superba imperia exponere, libertatem extollere, servitutem detestari, postremo divinam eis iram denuntiare, siquidem homines mente corrupti. Deum regem habentes, regem sibi ex hominibus flagitarent. (6) his atque aliis istius modi frustra dictis, cum populus in sententia perseveraret, Deum consulit. qui permotus vecordia insanae gentis nihil adversum se petentibus negandum respondit.