Latin
1.1.40 to 1.1.41
Sulpicius Severus, Chronicorum Libri Duo 1.1.40-41
Not analysed yet
39 (1) Salomon initio regni urbem muro circumdedit. huic per soporem astare Deus visus est, petendi quae vellet tribuens optionem. (2) sed ille non aliud sibi quam sapientiam dari poposcit, reliqua omnia parvi aestimans. ita somno excitatus, cum ante sacrarium Dei constitisset, indultae sibi a Deo sapientiae documentum dedit. (3) namque duae mulieres una in domo diversantes, cum eodem tempore pueros edidissent atque ex his alter post diem tertium nocte obisset, mater defuncti somno alterius insidiata mortuum suum supposuit, viventem abstulit. inde inter eas de puero altercatio, postremo res ad regem delata; difficilis iudicii absolutio inter negantis, ubi testis deerat. (4) tum Salomon divinae sapientiae munere perimi puerum corpusque eius dividi inter ambigentes iubet. cumque una earum iudicio adquievisset, alia vero cedere potius puero quam discerpi eum mallet, Salomon ex affectu feminae hanc vere matrem esse coniectans, puerum illi adiudicavit, non sine circumstantium admiratione, siquidem latentem veritatem prudentia protulisset. (5) ita in admirationem ingenii prudentiaeque eius reges vicinarum gentium amicitiam ab eo foedusque petiere, parati imperata facere. 40 (1) Quis opibus confisus templum Deo immensi operis facere aggressus, paratis per triennium impendiis, quarto fere imperii anno primum fundamentum iecit, a profectione Hebraeorum ex Aegypto anno fere octavo et octogesimo et quingentesimo, licet libro Regnorum tertio CCCCXL fuisse referantur, quod nequaquam convenit, siquidem per seriem superius comprehensam facilius fuerit, ut minus fortassis annorum quam amplius annotarim. (2) sed non dubito librariorum potius neglegentia, praesertim tot iam saeculis intercedentibus, veritatem fuisse corruptam, quam ut propheta erraverit. sicut in hoc ipso nostro opusculo futurum credimus, ut describentium incuria, quae non incuriose a nobis sunt digesta, vitientur. igitur Salomon coeptum templi opus vigesimo anno explicuit. (3) celebrato deinde ibidem sacrificio dictaque oratione, qua populum templumque benedixit, Deus ad eum locutus est, denuntians fore, si quando peccassent ac Deum reliquissent, templum illud solo aequandum. quod iam pridem impletum videmus, et mox conexum rerum ordinem exponemus. (4) interea Salomon florens opibus, omnium qui umquam fuerant regum ditissimus, quique semper ordo rerum est, ab opibus in luxum et vitia delapsus, cum adversum interdictum Dei ex alienigenis coniugia sumpsisset et iam septingentas uxores et trecentas concubinas haberet, idola eis ritu gentium suarum, quibus litarent, constituit. (5) quis rebus aversus Deus graviter increpito poenam denuntiavit, fore ut regnum ex parte maiore ademptum filio servo illius traderetur. idque ita accidit.