# Chronicorum Libri Duo 1.1.47-48

Sulpicius Severus, Chronicorum Libri Duo, 1.1.47 to 1.1.48. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sulpicius-severus/chronicorum-libri-duo/1.1.47

46 (1) Sed regnum Ioram Ieu tenuit. post Ochoziam in Iudaea regem, qui uno anno regnavit, mater eius Gotholia imperium occupavit, adempto nepoti imperio, etiam tum parvo puero, cui Ioas nomen fuit. sed huic ab avia praereptum imperium post octo fere annos per sacerdotes et populum depulsa avia redditum. (2) hic initio regni observantissimus divini cultus fuit magnisque sumptibus templum exornavit; post adulatione principum depravatus adoratusque ab eis iram meruit. namque ei Azahel rex Syriae bellum intulit; inclinatisque rebus suis auro templi pacem redemit. nec tamen ea potitus est, facti invidia a suis interfectus anno imperii quadragesimo. (3) huic Amassia filius successit. at in parte decem tribuum defuncto Ieu Ioachas filius eius regnavit, invisus Deo malis operibus, ob quae regnum eius Syris praedae fuit, donec Dei misericordia depulsis hostibus pristinum habere statum coeperunt. (4) Ioachas diem functus Ioae filio reliquit regnum. is Amassiae regi duarum tribuum civile bellum intulit; victoriam potitus multam praedam in regnum suum convertit. id Amassiae ob delictum accidisse traditur, siquidem Idumaeorum fines victor ingressus idola gentis eius assumpserat. (5) hic novem annos regnasse scribitur, quantum in libris Regnorum repperi. Sed in Paralipomenis atque etiam in Chronicis novem et viginti annos imperium tenuisse annotatus est, ea nimirum id persuadente ratione, quae in his [Regnorum] libris facile perspici potest. Ieroboam enim rex decem tribuum octavo anno imperii Amassiae traditur regnare coepisse unumque et quadraginta annos imperium tenuisse; regnante demum Ozia, Amassiae filio, quarto imperii eius anno esse defunctus. (6) qua ratione XX et VIIII annos regi Amassiae effecit. itaque nos hoc ipsum secuti, quia rationem temporum persequi placet, Chronicorum auctoritati accessimus. 47 (1) Igitur Amassiae Ozias filius successit. nam in parte decem tribuum Ioas diem functus Ieroboae filio locum fecerat, postque hunc Zacharias filius eius regnavit. (2) horum nos regum omniumque, qui in parte decem tribuum Samariae praefuerunt, annotanda esse tempora non putavimus, quia brevitati studentes superflua omisimus, et ad cognitionem temporum eius potissimum partis annos credidimus persequendos, quae in captivitatem posterius abducta prolixius tempus in regno habuit. (3) igitur Ozias regnum Iudae adeptus praecipuam curam Domini cognoscendi habuit, Zacharia propheta plurimum usus; (Iasias etiam sub hoc primum prophetasse traditur) quo merito prosperis eventibus adversum finitimos bella gessit, Arabas etiam devicit. (4) iamque Aegyptum terrore nominis sui concusserat, elatusque secundis rebus, illicita praesumens, incensum Deo obtulit, quod solis facere sacerdotibus mos erat. itaque per Azariam sacerdotem increpitus cum loco decedere cogeretur atque in iram exarsisset, lepra oppletus decessit. quo morbo affectus vita functus est, cum regnasset annos duo et quinquaginta. (5) regnum inde Ioathae filio datum; isque admodum sanctus fuisse traditur prospereque imperium administravit; gentem Ammonitarum bello victam stipendium praestare coegit. regnavit autem annis XVI eidemque Achaz filius successit.

---

Sulpicius Severus, CHRONICORUM LIBRI DUO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/sulpiciusseverus.html.
