Latin
1.1.49 to 1.1.50
Sulpicius Severus, Chronicorum Libri Duo 1.1.49-50
Not analysed yet
48 (1) Celebris circa haec tempora Ninivitarum fides traditur. id oppidum olim ab Assure, Sem filio, conditum caput regni Assyriorum fuit, frequens tum incolentium multitudine, alens virorum milia C et XX atque ut in magno populo abundans vitiis. (2) quis Deus motus Ionam prophetam ex Iudaea ire praecepit ac denuntiare urbi excidium, sicut olim Sodoma et Gomorra divinis ignibus conflagrassent. (3) verum propheta praedicationis istius ministerium detrectans, non contumacia, sed praescientia, qua videbat Deum paenitentia populi placandum, navim, quae longe diversa regione Tharsos petebat, conscendit. (4) sed ubi in altum processum, nautae saevitia maris compulsi, quisnam esset mali causa, sorte exploravere. cum super Ionam sors decidisset, tamquam piaculum tempestatis in profundum proiectus est; exceptusque a ceto [marino monstro] ac devoratus, post triduum fere Ninivitarum litoribus eiectus iussa praedicat, urbem scilicet ob peccata populi triduo perituram. (5) igitur non dissimulanter, ut olim Sodomis, audita est vox prophetae; ac statim iussu regis exemploque populus universus, quin et recens nati cibo potuque abstinentur; iumenta itidem et diversi generis animalia compulsa fame ac siti lamentantium speciem cum hominibus praebebant. (6) ita imminens malum aversum. Ionae apud Deum conquerenti, quod fides dictis non adfuisset, responsum, paenitentibus veniam negari non posse. 49 (1) At in Samaria Zachariam regem admodum impium, quem superius regnasse memoravimus, Sella quidam interemit regnumque occupavit; idemque Mane insidiis exemplo facti sui periit. (2) Mane ereptum Sellae imperium tenuit filioque Pachae reliquit. eundem vero Pache quidam eiusdem nominis interemit regnumque occupavit. mox ab Osee peremptus eodem scelere quo assumpserat imperium amisit. (3) hic ultra omnes reges superiores impius poenam sibi perpetuamque genti captivitatem a Deo meruit. namque ei Salmanassar rex Assyriorum intulit bellum victumque tributarium sibi effecit. (4) sed cum occultis consiliis rebellionem pararet regemque Aethiopum, qui tum Aegyptum optinebat, in auxilium arcesseret idque Salmanassar comperisset, perpetuis eum vinculis in carcerem coniecit urbemque excidit, populum universum in regnum suum abduxit, Assyriis in hostili solo ad custodiam positis. exinde ea pars Samaria appellata, quod lingua Assyriorum custodes Samaritas vocant. ex quibus plerique divinas caeremonias receperunt, reliquis in errore gentilitatis perseverantibus. (5) hoc bello Tobias in captivitatem ductus est. at in parte duarum tribuum rex Achaz ob impietatem invisus Deo, cum finitimorum bellis saepe premeretur, deos gentium colere decrevit, nimirum quia eorum auxilio victores frequentibus proeliis exstitissent. ita in hoc nefariae mentis piaculo diem functus est, cum XVI annis in regno fuisset.