Latin
1.1.53 to 1.1.54
Sulpicius Severus, Chronicorum Libri Duo 1.1.53-54
Not analysed yet
52 (1) Ad Iosiam filium imperium devolutum. is admodum religiosus fuisse traditur summaque cura divina administrasse, Helchia sacerdote usus bene. (2) is cum in templo librum, verbis Dei scriptum, repertum a sacerdote legisset, quo continebatur Hebraeam gentem ob crebras impietates et sacrilegia delendam, piis ad Deum precibus fletuque iugi imminentem cladem avertit. (3) quod ubi indultum sibi per Oldam prophetissam comperit, maiore cura, utpote obligatus divinis beneficiis, cultum Dei exercuit. igitur vasa omnia, anteriorum regum superstitionibus idolis consecrata, cremavit. namque eo profani ritus invaluerant, ut soli ac lunae divinos honores darent eisdemque etiam ex metallis sacraria aedificarent. (4) quibus Iosias in pulverem redactis sacerdotes quoque profanarum aedium interfecit. sed ne sepulchris quidem impiorum pepercit, quod olim praedictum a propheta, impletum animadversum est. (5) huius octavo et decimo imperii anno Pascha celebratum. post triennium fere adversus Nechao regem Aegypti, qui bellum Assyriis inferebat, in proelium egressus, priusquam inter se acies concurrerent, sagitta ictus est. exque eo vulnere in urbem relatus decessit, cum regnasset annos unum et viginti. 53 (1) Ioachas inde filius eius regnum indeptus tribus mensibus tenuit, captivitati ob impietatem destinatus. namque eum Nechao rex Aegypti vinctum captumque duxit, nec multo post in vinculis diem functus est. (2) Iudaeis stipendium annuum imperatum, rex eis Eliacim arbitrio victoris datus, qui postea immutato nomine Ioachim vocitatus est. hic Ioachae frater, Iosiae filius fuit, fratri quam patri propior, sacrilegio invisus Deo. (3) igitur cum regi Aegyptio pareret, quippe cui tributum penderet, Nabuchodonosor rex Babylonius Iudaeam terram occupavit armis et per triennium iure belli victor possedit. etenim cedente iam rege Aegypti determinatisque inter eos imperii finibus convenerat Iudaeos ad Babylonam pertinere. ita cum Ioachim, exactis in regno annis undecim, filio eiusdem nominis locum fecisset isque regis Babylonii in se iram concitasset, Deo nimirum agente, cui constitutum erat Iudaeam gentem captivitati et internecioni dare, Nabuchodonosor Hierosolymam cum exercitu ingressus urbem murosque ac templum solo stravit; auri immensum modum et sacra ornamenta vel publica vel privata, puberesque omnes virilis ac muliebris sexus transtulit, relictis, quorum imbecillitas aut aetas fastidio victoribus fuit. quae turba inutilis servitio exercendis colendisque agris, ne incultum esset solum, deputata. (5) eisdemque rex Sedechias praepositus, ademptis viribus inani tantum umbra regii nominis concessa. sed Ioachim tribus mensibus tempus imperii habuit. (6) is cum populo Babylonam translatus et in carcerem coniectus; trigesimum post annum emissus atque a rege in amicitiam receptus mensaque et consiliis participatus, non sine solacio depulsae calamitatis decessit.