# Chronicorum Libri Duo 2.1.1-3

Sulpicius Severus, Chronicorum Libri Duo, 2.1.1 to 2.1.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sulpicius-severus/chronicorum-libri-duo/2.1.1

LIBER SECUNDUS 1 (1) Captivitatis tempora prophetarum vaticiniis atque actibus illustrata sunt, maximeque Danielis egregia ad conservandam legem perseverantia et in absolutione Susannae divino consilio ceterisque ab eo gestis, quae iam ordine persequemur. (2) hic sub rege Ioachim captus deductusque Babylonam parvus admodum puer; postea ob elegantiam vultus inter ministros regios assumptus, unaque cum eo Annanias, Misael et Azarias. (3) sed cum eos rex delicatioribus cibis curari praecepisset idque Asphanae eunucho negotii dedisset, Daniel paternarum traditionum memor, ne ex mensa regis gentilium cibis participaret, poposcit ab eunucho, ut leguminibus tantum uterentur. (4) causante Asphane, ne dissimulatum imperium regis consecutura macies proderet, Daniel Deo fretus pollicetur maioris decoris sibi vultus ex leguminibus quam ex cibis regiis fore. fidesque dictis adfuit, ita ut minime eorum vultus comparabiles haberentur, qui imperialibus impendiis procurabantur. igitur a rege in honorem et gratiam adhibiti prudentia et disciplina brevi omnibus regis proximis antelati. (5) per idem tempus Susanna, cuidam Ioachi nupta, spectatae femina pulchritudinis, a duobus presbyteris appetita, cum impudicis non adquievisset, falso crimine incessitur, isdem presbyteris deferentibus, in remotis locis adulescentem cum ea deprehensum, sed illum iuvenili alacritate senum manus effugisse. ita presbyteris fides habita; iudicio populi Susanna damnatur. (6) quae cum secundum legem ad supplicium duceretur, Daniel, tum annos natus XII, increpitis Iudaeis, cur innocenter morti dedissent, reduci eam in iudicium causamque denuo audiri postulat. (7) enimvero multitudo Iudaeorum, quae tum aderat, non sine Deo existimans puerum contemptae aetatulae in hanc constantiam prorupisse, favore accommodato in consilium revertitur. (8) initur denuo iudicium; Danielo, ut inter maiores natu resideret, delatum. igitur separari accusatores iubet; unumquemque ex eis interrogat, sub cuius generis arbore adulteram deprehendisset. ex varietate responsi falsitas deprehensa; Susanna absoluta, presbyteri, qui innocenti periculum creaverant, capite damnati. 2 (1) Ea tempestate Nabuchodonosor somnium vidit, mysterio futurorum mirabile. cuius interpretationem cum per se non posset evolvere, ascitis ad interpretandum Chaldaeis quique magicis artibus extisque hostiarum scire occulta et futura praecinere videbantur, mox veritus, ne more hominum non vera, sed placita regi ex somnio coniectarent, visa supprimit poscitque ab eis, ut, si vera in iis divinatio esset, somnium ipsum sibi dicerent; tum demum interpretationi eorum crediturum, si prius enuntiando somnium artis periculum fecissent. (2) illi vero tantam molem abnuentes, non esse id humanae opis confitebantur. rex motus, cur falsa divinandi professione homines erroribus illuderent, cum astricti praesenti negotio nihil scire se confiterentur; ita edicto regis in eos animadversum palamque omnes huius artis interficiebantur. (3) quod ubi Danielo compertum, regis proximum appellat; enuntiationem somnii interpretationemque eius pollicetur. (4) res ad regem defertur Daniel arcessitur. iam revelato sibi per Deum mysterio visa regis refert absolvitque. sed res postulat, uti regis somnium et interpretationem prophetae et consequentium fidem exponamus. (5) viderat rex per soporem imaginem capite aureo, pectore brachiisque argenteis, ventre et femoribus aereis, cruribus ferreis, quae in pedes partim ferreos, partim fictiles desinebat; sed ferrum atque testum inter se confusum coire non poterat. ad extremum imaginem lapis sine manibus abscissus proterebat, redactaque omnia in pulverem vento ablata.

---

Sulpicius Severus, CHRONICORUM LIBRI DUO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/sulpiciusseverus.html.
