Latin
2.1.19 to 2.1.20
Sulpicius Severus, Chronicorum Libri Duo 2.1.19-20
Not analysed yet
18 (1) Namque primum sub rege Seleuco, Antiochi magni filio, Oniam sacerdotem, virum sanctum atque integrum, Simon quidam falsis apud regem criminibus insimulatum excutere nequiverat. (2) interiecto deinde tempore Iason frater Oniae Antiochum regem, qui Seleuco fratri successerat, adiit, augmentum stipendii pollicens, si sibi summum sacerdotium traderetur. (3) et quamquam insolitum neque ante permissum erat perpetuo sacerdotio perfungi, sollicitus tamen regis animus, aeger avaritia, facile superatus est. (4) ita depulso Onia Iasoni sacerdotium mandatum. is foede admodum cives patriamque laceravit. dein cum per Menelaum quendam, Simonis illius fratrem, promissam regi pecuniam misisset, patefacta semel ambitioni via, isdem artibus, quibus Iason prius, Menelaus sacerdotium obtinuerat. (5) nec multo post, cum promissum argenti modum non reddidisset, loco pellitur; Lysimachus substituitur. inde inter Iasonem et Menelaum foeda certamina, donec Iason profugus patria excessit. (6) his initiis corruptis moribus eo usque processum, ut plerique popularium ab Antiocho poscerent, permitti sibi more gentilium vivere. quod cum rex petentibus annuisset, certatim pessimus quisque delubra exstruere, idolis supplicare, legem profanare occeperat. (7) interea Antiochus rediens ab Alexandria -namque tum bellum regi Aegyptio intulerat, quod iussu senatus et populi Romani deposuit, Paulo et Crasso consulibus -Hierosolymam adiit. cum discordantem superstitionibus susceptis populum repperisset, legem Dei destruens et his favens, qui impia sequebantur, omnia templi ornamenta detraxit ac multa caede vastavit. (8) id gestum ab excessu Alexandri anno centesimo uno et quinquagesimo, Paulo, ut diximus, Crassoque consulibus, post quinquennium fere quam Antiochus regnare coeperat. 19 (1) Sed ut temporum ordo consertus sit ac liqueat evidentius, quis hic fuerit Antiochus, regum, qui post Alexandrum in Syria fuerant, et nomina et tempora enumerabimus. (2) defuncto, ut supra retulimus, rege Alexandro, ab amicis eius regnum omne divisum ac regio nomine aliquamdiu administratum est. Seleucus post novem annos in Syria rex est appellatus, regnavitque annos II et XXX. post eum Antiochus, filius eius, annos unum de viginti. (3) inde Antiochus, Antiochi filius, qui et Theus cognominatus est, annos XV. post hunc Seleucus filius, cognomine Callinicus, annos unum et viginti. (4) item Seleucus, filius Callinici, annos tres. hoc defuncto Antiochus frater [Callinici] Asiam et Syriam tenuit annos VII et XXX. hic est Antiochus, adversus quem Lucius Scipio Asiaticus bellavit; quo bello victus et imperii parte multatus est. hic duos filios habuit, Seleucum et Antiochum, quem obsidem Romanis dederat. (5) ita Antiocho magno mortuo Seleucus filius eius natu maior regnum indeptus est, sub quo Oniam sacerdotem a Simone insimulatum diximus. tum Antiochus a Romanis dimissus datusque in locum eius obses Demetrius, Seleuci regis, qui eo tempore regnabat, filius. Seleuco mortuo anno imperii duodecimo regnum frater Antiochus, qui Romae obses fuerat, occupavit. (6) is post quinquennium quam regnare coeperat, ut supra docuimus, Hierosolymam depopulatus est. etenim grave Romanis stipendium pensitans ipse immensis sumptibus paene necessario cogebatur pecunias rapto quaerere neque ullam praedandi occasionem omittere. (7) post biennium deinde, pari rursum clade affectis Iudaeis, ne forte frequentibus malis compulsi bellum sumerent, praesidium arci imposuit. inde sacram legem evertere aggressus mittit edictum, ut omnes relictis maiorum traditionibus gentilium ritu viverent. (8) nec defuere qui profano imperio volentes parerent. tum vero foedum spectaculum; per universas urbes palam in plateis litabatur, sacra etiam legis et prophetarum volumina igni cremata.