# Chronicorum Libri Duo 2.1.21-22

Sulpicius Severus, Chronicorum Libri Duo, 2.1.21 to 2.1.22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sulpicius-severus/chronicorum-libri-duo/2.1.21

20 (1) Ea tempestate Matthathias, Iohannis filius, sacerdos erat. hic cum a regiis cogeretur edicto parere, egregia constantia profana contemnens, Hebraeum publico profanantem in ore omnium iugulavit. (2) tum demum reperto duce facta secessio est. Matthathias oppido egressus, multis ad eum confluentibus, speciem iusti exercitus effecerat; quis omnibus destinatum erat adversus profanum imperium se armis tueri, et vel in bello occumbere quam impias cerimonias exercere. (3) interea Antiochus per Graecas quoque urbes, quae in illius imperio erant, repertos Iudaeos sacrificare cogebat inauditisque cruciatibus reluctantes afficiebat. (4) qua tempestate illustris illa passio septem fratrum matrisque fuit; qui omnes, cum legem Dei, instituta maiorum violare suppliciis cogerentur, mori maluerunt. ad extremum poenas mortesque eorum comitata mater est. 21 (1) Interea Matthathias moritur; vicarium exercitui, quem paraverat ducem, Iudam filium substituit. huius ductu adversum regios frequentibus proeliis prospere pugnatum. (2) nam primum Apollonium ducem hostium, qui magnis copiis in conflictum descenderat, cum omni exercitu delevit. quod cum Seron quidam, qui tum Syriae praeerat, comperisset, multiplicatis legionibus Iudam aggressus, ferox quia numero praestabat, ubi in aequum descensum, fusus ac fugatus, octingentis ferme amissis in Syriam regressus est. (3) id ubi compertum est Antiocho, ira et dolore succensus, quippe angebatur duces suos cum magnis exercitibus devictos, (4) auxilium per omne regnum contrahit, donativum militibus, exhaustis penitus thesauris, largitur. etenim tum praecipue graviter pecuniae inopia affectus erat. nam deficientibus Iudaeis ab eo, qui ei ultra trecenta argenti talenta annua pensitaverant, praeterea Graecis urbibus multisque regionibus persecutionis malo turbatis - ne gentilibus quidem pepercerat , quos deserere inveteratas superstitiones et ad unum ritum deducere temptaverat, illis quidem, ubi nihil sancti erat, facile relinquentibus, (5) sed tamen omnibus metu ac clade affectis - vectigalia cessaverant. quibus rebus aestuans - etenim ipse olim omnibus regibus opulentior suomet scelere inopiam persenserat - copias cum Lysia partitur eique Syriam et bellum adversus Iudaeos committit, ipse in Persas ad cogenda vectigalia profectus. igitur Lysias duces belli delegit Ptolemaeum, Gorgiam, Doronem et Nicanorem; his XL milia peditum, VII equitum data. (6) ac primo impetu magnum Iudaeis terrorem intulerunt. tum Iudas cunctis desperantibus suos adhortatus, forti animo descenderent in proelium; Deo fretis nihil invictum fore; saepe antea a paucioribus adversum plures bene pugnatum. (7) ieiunio indicto celebratoque sacrificio in aciem descensum; fusae hostium copiae, Iudas castris potitus multumque ibi auri et Tyriarum opum repertum. namque ex Syria negotiatores nihil de victoria dubitantes, regium exercitum secuti spe captivos mercandi, praedae fuere. haec ubi Lysiae ex nuntiis comperta, maiore cura copias parat annoque post immani exercitu Iudaeos aggreditur; victus Antiochiam se recepit.

---

Sulpicius Severus, CHRONICORUM LIBRI DUO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/sulpiciusseverus.html.
