# Chronicorum Libri Duo 2.1.23-24

Sulpicius Severus, Chronicorum Libri Duo, 2.1.23 to 2.1.24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sulpicius-severus/chronicorum-libri-duo/2.1.23

22 (1) Iudas pulsis hostibus Hierosolymam regressus purgare templum et restituere animum intendit, quod eversum ab Antiocho profanatumque a gentibus foedam sui speciem praebebat. (2) sed Syris arcem tenentibus, quae continua templo et loci natura superior atque inexpugnabilis erat, adiri subiecta non poterant, crebris eruptionibus prohibentibus. (3) adversum hos Iudas validissimam suorum aciem obiecit. ita opus sacrae aedis curatum templumque muro circumdatum, constitutique qui perpetuum praesidium armati agitarent. (4) at Lysias multiplicato exercitu in Iudaeam regressus rursum vincitur, magna clade exercitus et auxiliorum, quae ei a civitatibus missa in bello conspiraverant. (5) interea Antiochus, quem in Persidem profectum supra memoravimus, oppidum Elymum, regionis illius opulentissimum, fanumque ibi situm multo auro refertum, diripere conatus, confluente undique ad defensionem loci multitudine fugatus; insuper nuntium accepit, res [vel] a Lysia [vel a Lysimacho] improspere gestas. (6) ita ex maerore animi corporis morbo incubuit. sed cum internis doloribus angeretur, reminiscens malorum, quibus populum Dei vexaverat, merito sibi illa accidisse confitebatur. deinde post paucos dies moritur, cum regnasset annos undecim. Antiocho filio regnum reliquit, cui Eupator nomen fuit. 23 (1) Ea tempestate Iudas Syros in arce positos obsidebat. qui cum fame atque inopia afficerentur, missis ad regem nuntiis praesidium implorant. ita Eupator cum centum milibus et equitum viginti milibus suis subsidio venit, praeeuntibus aciem cum ingenti terrore elefantis. (2) tum Iudas laxata obsidione regi obviam tendit primoque proelio Syros fundit. rex petit pacem; quia infido ingenio male usus, perfidiam consecuta ultio. nam Demetrius, Seleuci filius, quem Romanis obsidem datum supra memoravimus, ut audivit Antiochum decessisse, petivit, ut se in regnum remitterent. quod cum ei negatum fuisset, clam Roma profugit, in Syriam venit regnumque occupavit, Antiochi filio, qui annum unum et menses sex regnaverat, interfecto. (4) hoc regnante primum Iudaei a populo Romane amicitiam foedusque petiere; benigneque excepta legatio, decreto senatus socii atque amici appellati. interim Demetrius adversus Iudam per duces suos bellum gerebat. (5) ac primum per Bacchidem quendam et Alcimum Iudaeum ductus exercitus; post Nicanor bello praepositus in proelio occubuit. tum Bacchides et Alcimus resumptis viribus auctisque copiis adversum Iudam confligunt. in ea pugna victores Syri cruente admodum victoria usi. Hebraei in locum Iudae Ionatham, fratrem eius, deligunt. (6) interea Alcimus cum foede Hierosolymam vastasset, moritur; Bacchides socio destitutus ad regem redit. dein post biennium rursus Bacchides bellum Iudaeis intulit, victus pacem petit. quae propositis conditionibus data, si perfugas captivosque et omnia bello rapta redderet.

---

Sulpicius Severus, CHRONICORUM LIBRI DUO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/sulpiciusseverus.html.
